67vGotschalcus Crop1 sub An-
dree Carolostadio: Doctore:
- 1
- Duplici natura spirituali scilicet et corporali constare hominem
paulina ad Corin: 2· ostendit epistola:2 - 2
- Cum hiis qui foris sunta homo vetus carnalis
et corporalis corrumpatur:3 - 3
- Spiritualis tamen interior novus homo·
et de die in diem renovatur:4 - 4
- Immo interioris regeneratio est exterioris mortificatio.5
- 5
- Quando ne ullus hic nascatur nisi prius occumbat.
- 6
- Sicubi spiritus dei regnat ibi nimirum humanus homo moritur:
- 7
- Psychicus homo ex voluntate carnis et viri suas
vires adfert· et tales quales inobediencia Ade fecit:6 - 8
- Spiritualis autem homo ex deo. ac dei voluntate im-
mutabili suas potencias recipit:7 - 9
- Quemadmodum psychicus homo animam· cor· oculos: aures·
et reliquas virtutes a parentibus suscepit: - 10
- Sic spiritualis cor suum· oculos. aures et cete-
ra firmamenta e supernis capit:8 - 11
- Homo psychicus non agnoscit quae dei sunt, quia ex deo bnon est:b9
- 12
- Homo spiritualis cognoscit. quia ex deo est· et ovis Christi:10
- 13
- Nequaquam psychici hominis oculus vidit. vel auris au-
divit aut in cor eius ascenderunt que
preparavit deus diligentibus se:11 - 14
- In cor autem spiritualis hominis possunt ascendere.12
- 15
- Alia praeparat deus diligentibus se· alia iis qui
68r deo dorsumc et scapulas vertunt - 16
- Porro si easdem divicias utrisque praeparasset
nihilo secius eedem divicie alie forent
deo adherentibus· aliae alienatis: - 17
- Veluti crux Christi aliter repit in oculos
iudeorum· aliter gentium aliter crudel〈i〉orum: - 18
- Dabimus tamen peculiares esse divicias
solis deum amantibus comparatas: - 19
- Consummacio abbreviata inundat iusticiam13
et cognoscet que nullius hominis oculus
psychici et cor unquam assequitur: - 20
- Nam eciam si Christus omnes homines illuminat
sicut sold illustrat omnia:14 - 21
- Sunt tamen qui agnitam veritatem expuunt
ut sunt qui solis respuunt radios: - 22
- Deus est dominus et deus apud inferos et superos·
collium et moncium. deus omnis terre creatureque:15 - 23
- Tamen sole reliquie ad praesentem ubique deum con-
vertuntur:16 atque eiusmodi conversione sancte fiunt: - 24
- Ergo in cor hominis non ascendit quamlibet accu-
tissimi et racionalissimi· quod est singu-
lariter praeparatum dilectoribus dei: - 25
- In cor autem plus quam hominis ut puta spiritualis
et filii dei· opes ille ascendunt· sen-
ciuntur· ac in fontem suum· probe cordatos rapiunt: - 26
- Vitam eternam certo habent· qui manducant·
et bibunt sanguinem Christi·17 sed suo
gradu· hic atque infimo: 68v - 27
- Quamvis et discrimina sint infimi gradus, quisquam tamen
eterne vite tantum assequitur quantum illi datur· ut credat: - 28
- Regeneratus per Christum non protinus scit omnia· nec omnia
facit sed discit et pergit paulatim· sicut natus
infantulus non ilico graditur: - 29
- Petrus vere fuit eterna vita beatus· ut
cognovit
Christum quamquam multos Christi sermones· tum ignorarit: - 30
- Proinde spiritualis iudicat omnia18 eciam profunditates
dei· et abyssos predestinacionis super omnia consolantis: - 31
- Verum tenui admodum iudicio nove spiritualis
factus estimat omnia: - 32
- Qui primos adhuc fructus superne cene incipit
manducare: is magis trepidat et miratur·
cupit et desiderat quam pronunciat certam sentenciam: - 33
- Exercitati vero in iudiciis veris et per se
iusti-
ficatis incredibilem consolacionem ex profundita-
tibus dei accipiunt· - 34
- Immo sic incenduntur dei ardentissimo amore· ut
multo
plus malint decem cruentissimas mortes
emori quam non sequi agnum quo vadit:
Hec non ascenderunt in cor animalis hominis· qui nec
vult nec potest nosse divicias super coelestes: