69
a
quid sentiam super hoc testimonio (ita namque
libuit per obliquum pene rem
exordiri) tristis est
anima mea usque ad mortem1, item Pater omnia
tibi sunt possibilia2, si est possibile transeat a me
calix iste,
veruntamen non sicut ego volo, sed sicut
tu vis.3 Christus, ais, qui peccatum non fecit, neque
dolus in eius ore
fuit4 (cuius et ipsi vitam
penitus
referre debemus) aliam habuit voluntatem, quam
Pater eius Deus
iustiss'imus'. Nam secundum suam vo-
luntatem mori noluit,
quod testatur, rogo inquit,
si est possibile, etc. veruntamen non sicut ego
volo
sed sicut tu5, quo duas
voluntates6 destinavit,
imo
duas porro diversas, atque ut ita dicam discre-
pantes7, secundum suam noluit mori, secundum
Patris voluntatem voluit.8
Hic est nostrae vitae
70
demonstrator, Magister, Dux, factor, exinde de-
dit se
per omnia, quantum ad humilitatem atti-
net, et lenitatem9 ad quam discendam nos ad-
vocat, exemplum inquam omnibus imitabile
modis, nobis
proposuit.10 Porro si Christus
agnus
immaculatus11 usque
adeo suam vitam dilexit, ut
efflagitare Patrem transferendi calicis causa ni-
hil moraretur, cur id nobis non est faciendum
omnino? Possumus
igitur absque peccato eous-
que, nos, vitasque nostras amare, quod
mori no-
limus. Ubi ergo illud residebit, quod mortem
nos
oportet ultro suscipere, vitamque contemne-
re et abiicere. Nempe
quorsum pertinebat illud,
qui voluerit animam suam salvare, vel salvam
facere,
perdet eam.12 Nonne salvare voluit
ani-
mam, qui dixit, si possibile est transeat a me ca-
lix iste?13
Sed noluit omnino, nisi suam volunta-
tem fregisset et Deo
subdidisset; at inquis ita nos
volumus acti gratia, tamen peccamus, quando
id
quod secundum Deum nolumus, secundum
naturam facimus. Nolo autem Deo repugnare,
nolo non mori, attamen volo vivere, frango
igitur voluntatem, attamen habeo
peccatum
facti. Quicquid illud sit, certum est praeceptum
Domini, certa est
doctrina Christi. Scilicet qui
voluerit animam suam salvam facere perdet
71
eam, ut Marcus Christi verba
refert, qui autem
perdiderit propter me et Evangelium salvam fa-
ciet eam14, hoc verbum
recte est ignis consumens
et malleus conterens15 vitam nostram. Nam quo
malleo posset in minutissimas partes
vita retun-
di, quam illo, qui perdit vitam propter me, Ipse
se
perdit propter nos, oportet nos nostram vitam
rursus propter illum perdere, hoc
verbum multo
durius est illo, quod audimus, qui voluerit ani-
mam suam salvam facere perdet eam16, facilius
est non salvare, quam perdere, quoniam inter
ipsa tormenta,
animus aliud agit, a tormentis
interim raptus, et tum non vult salvare animam,
at hoc minus erat obtinendae gloriae, oportuit
Christum adiicere: Qui perdit,
ille salvam facit,
ergo qui non perdit, non facit salvam, clara igi-
tur Christi et eius Concionatoris Martini fratris
mei Charissimi fuit
sententia hodie in aede17
evul-
gata.
Lucas sic scripsit 14. Qui non odit adhuc
animam
suam non potest meus esse discipulus.18
Vide quo tonitru Mattheus tonet, qui
invenit
animam suam perdit eam19, maius quiddam est,
velle salvare animam, sed minus est invenire, at
cum is, qui invenit, perdit eam, ergo ab oculis
tollenda et prorsus passione
Christi velanda, no-
stra vita; vide quanto discrimine eundem
affe-
72 ctum explere conati sunt, unus dicit, qui volue-
rit
salvam facere.20 Alius ait, qui
invenit21, tertius
qui non
odit22, attendamus odibilis
conditionem
et ilico consequitur, quod vitam nostram nos
contemnere, et
propterea odire oportet, proin-
de dicamus oportet, fiat voluntas
tua23, fiat quod
bonum est
in oculis tuis24, fiat quod tibi
placet,
volo libenter mori. His in extremis aquarum
ripas lancinantes nec dum
pervenimus in
maris altitudinem25〈,〉 adhuc Christi fantasma26 vidisse
nos puto, quanquam fuit maximum, et
naturae
nostrae adversarium, attamen altior fortasse gra-
dus
subostendi saltem posset.27
Videamus obie-
cta, Christus dixit, si possibile est transeat28; Re-
spondeo.
Christus venit in similitudinem car-
nis peccati29, qui peccatum neque approbavit, neque
fecit30,
bsed
quando tumb
pec-
cati similitudinem habuit, nempe quod vere
dolores nostros
portavit31, et infirmitates et
pec-
cata, itaque habuit
similitudinem carnis peccati,
non tamen veritatem, agnus enim fuit immacu-
latus32, tamen portat, tollit peccata33. Eatenus namque
portat ut dicere audeamus:
Factus peccatum pro
nobis.34
Quid multa, similitudinem carnis habuit,
Patrem orans si possibile est transeat a me
calix iste.35
Ita enim illi attenti auditores36 putant cum velut
73
simile adducunt, dicentes, Christus favit suae vitae,
mori noluit, in
hanc autem similitudinem venit
voluntate sua, ac scelera et delicta et infirmitates
nostras ipse portavit, ipse attritus est huius dolore
propter nos37. In summa sua ille quoque passione
omnes martyres et iustos mortuos, et morituros
ab illo facti peccato liberavit,
quod in Ecstasi, in
agone per luctam grandem sencient et magis sub-
aperuit, quid homines quorum causa venerat,
facturi essent. Nunquid enim
simile David fecit
qui ait si inveni
gratiam reduc me, sin autem, fiat
quod bonum est in oculis tuis.38 Et Petrus audit,
veniet qui te cinget et ducet quo non
vis39, itaque
hanc nostrae
vitae infirmitatem Christus suam pro-
priam fecit40, eam enim assumpsit41, et extra peri-
culum tulit ne noceret sanctis suis membris. So-
lum
brevissima. Infirmitas nostra fuit non Chri-
sti.
Nostis quod mihi placeat Martini sermo42, et
quod auxiliis communire Ipse
tu posses, scio
enim te hoc requisi non ut addisceres, verum
magis, ut periculum
obsequii mei, quod facile
nonnunquam offero faceres. Postremo nodum
illum quem
tetigimus nolui dissecare43, neque
id
postulasti. Dignissime studiosorum Patrone,
si haec tibi minime satisfaciunt, paratus sum
alia coniungere. Cras, hoc est Sabbato ma-
74 gno, purgationem sumere constitui, alioqui et
auctarium
adiecissem.
KGK 153
Einleitung
