S'alutem' D'icit'. Tametsi gratissimae mihi sint inclyteb
Patrone tabellae, quas misisti, tamen me
totum
sceleratus doctissimi Sebastiani
de Fridericis1
oc-
casus perturbavit. Homo erat mitis et eis per-
multis dotibus clarus, decora facie, membro-
rum compositione
rara, facundia et humanitate
nitidus, Iurium peritia inter praecipuos primus,
quem aliqui Philippo Decio2 contulerunt, etc.
Sed quid non facit
auri sacra fames?3 quid gloriae
cupiditas? Hostes nobiscum portamus fortissi-
mos, insidiatores
vafros, quam Carnem, quam
Cacodaemonem, sunt etenim immissiones per
malos
Angelos, et de nostro etiam corde, eiusque
desyderia atque facinora nascuntur ac
prodeunt,
accedit et praefinitio Dei, cui nemo potest resi-
stere. Undecunque fraudes eius venerint, homi-
nis casum
famosum vehementer doleo, siqui-
dem et deflere debeo, ut cum
flentibus ipse con-
fleam4; mulier illa5 quam
peccatum nobis dedit
sociam6
virum doctissimum fefellit et in sui con-
fusionem prostravit, id
quod ego olim in eius lau-
67 dem scripsi7, bono
feci animo, neque unquam in
tali viro, talia fuissem ausus suspicari. Quod scri-
bis me obmutuisse, id facis amicissime, verum
cum deesset occasio,
supervacuum rebar, si te vi-
rum, negociorum exercitu alioqui
oneratum,
meis nugis ceu novo fasce premerem. Nam
nihil ad priores tuas literas respondendum duxi,
quam ut desiderio isto
acquiescerem, acquievi
siquidem mandatis,
retudi aculeos, convicia ex-
punxi, et confutationem commisi praelo8, sim-
plicem Theologicamque, quanquam non de-
sint quibus parum
nimia modestia probatur, a
quorum opinione, quinimo ab hoc meo nuper-
rimo iudicio iamdudum descivi, tuam coetero-
rumque
sententiam assertaturus. Proinde meam
fortem vere lugeo, quod iam pridem in nova
materia Eckium9 adortus, scommata aliquot
quanquam apte ex literis et
controversiis caden-
tia effudi in pertusum dolumc, Gra-
tias haud unquam
interituras tibi et ago et ha-
beo, quod Doreriam10 salutationem ad me scri-
psisti, cupio illi et mea dare,
si tu ob communem
utriusque nostrum favorem, quem quantum ad
me attinet rebus
declarare non cessas, velles lite-
ras meas ad illum mittere,
confestim aliquid ei
reddendum dabo, factus certior super hoc.11
68
Postremo habes exemplum libelli, quo
conclu-
do, omnes Christianos, omnia scripturarum te-
stimonia, grandique solicitudine perscrutari de-
bere12 munus est tua dignitate haud paulo inferius,
attamen tantum,
quo vel voluntatis obsequibi-
lis officium et amorem testari volui.
Quod Geckius13 se victorem disputationis scri-
bit, veteri cantu occinit, acta disputatoria te pos-
sunt
certiorem facere.14 Misissem pro Jacobo15
Patrono meo itidem exemplum, ni dubitassem
ubi agat, Confutatio mea adhuc sub
prelo in-
confecta iacet16, eam ipsam perfectam mittam,
etc. Vale et me tibi commendatum
ne pacia-
ris excidere. Dabam festinanter, die Iovis post
Cathedram Petri17,
Bearbeitet von Alejandro Zorzin
MD XX.
Tuus Carolostadius
aAdscriptum titulo, Spalatini manu:
D.A. Carolostadius, M.D.XX Olearius
bvom Editor verbessert für
inclytae
can dolium Olearius
1Sebastiano de Federicis von Treviso (zu ihm vgl. KGK I.1, Nr. 45). De Federicis war vorgeworfen worden,
Suppliken und päpstliche Bullen gefälscht zu haben. Anfang 1518 wurde er zum Feuertod
verurteilt und am 8. Juli 1519 in Rom auf dem Campo dei
fiori verbrannt.
2Filippo Decio (1454–ca. 1535), italienischer Jurist und Glossator der
Dekretalen.
3Verg. Aen.
3,56f.: »Quid non mortalia pectora cogis, auri sacra fames!«
5Eva;
vgl. Bubenheimer, Consonantia, 52, Anm. 183.
6Vgl. 1.
Mose 3,12 Vg »[…] dixit Adam, mulier
quam dedisti sociam mihi, dedit mihi de ligno et comedi.«
7Vgl. KGK I.1, Nr. 45, S.
425: Lob Andreas Karlstadts auf
Sebastianus de Federicis
[1516].
8Confutatio (KGK 150) dem Drucker [= Melchior Lotter d. J.] übergeben.
9Johannes Eck (1486–1543).
10Albrecht Dürer (1471–1528).
11Der Hinweis, Dürer schreiben zu wollen und die Bitte an Spalatin, das Schreiben zu übermitteln, macht einen Brief von
Karlstadt an Dürer im Jahr 1520 wahrscheinlich.
12Karlstadts
Verba Dei (KGK 146).
13Ironisierung von Ecks Namen mit dem volksprachlichen Geck (= Narr); vgl. Götze, Glossar, 97.
14Karlstadt bezieht sich wahrscheinlich auf ein Exemplar der
Verba Dei, aber auch die Leipziger Disputationsakten könnten gemeint sein (vgl. KGK II,
Nr. 131 u. 132).
15Jakob Vogt OFM (? –1522), Beichtvater Kfst. Friedrichs III.; vgl. zu ihm Ludolphy, Friedrich, 360–363.
16Karlstadts
Confutatio (KGK 150)
befindet sich am 23. Februar also noch im Druck.
17Cathedra Petri
(22. Februar) fiel im Schaltjahr 1520 auf einen Mittwoch. Der darauffolgende Donnerstag
war der 23. Februar.
KGK 148
Einleitung
