46Eximio Domino Georgio Spalatino, Philo-
sophiae Magistro, et Canonico Aldenbur-
gensi, Praeceptori et Patrono Colendiss'imo'.
S'alutem'. Quod ad commodum et statum rectorum
studiorum attinebit, id ego pro mea virili, ut vo-
les, si possum, exequar, Reverendo Patrone, dum-
modo
negotia nostra quibus communiter
omnes, quorum commentatione delegamur
honestati, occupamur, aliquanto liberiores eri-
mus,
quando etiam praecipitio res tantula non
sit aggrediunda. Caeterum quod ab
utrisque
exigis, id Reverendus P'ater'
M'artinus' explicabit
perdocte.
Ego vero rationem tam itinerum quam labo-
rum multorum, quibus occupaberis, cum breves
tum utiles
pervidendos libellos putavi. Scripsit
autem compendiarie Cassianus1 libellum, quem
de velle bonum et agere malum2 praetitulavit.
Praeterea
et alios sub ingenti brevitate libros of-
fendes eiusdem
autoris, haud poenitendae lectio-
nis:
47 nisi quod de protectione Dei a cap'itulo' XII. us-
que ad cap'itulum' XVI.3 inspectabis, quae vel obelo no-
tari
vel amussatius caeteris suis sententiis confer-
ri debent.
Homo fuit mea supputatione, a quo
Augustinus nonnulla, quae docte se
extulerunt,
est mutuatus, etiamsi sint, qui mihi discrepent.
Aut si
D'ominationi' T'uae'
Augustini lectione oblectetur, in
parte VI.4 sunt de natura et gratia5: de peccatorum
merito6: et
caeteri frugis pleni codices.7 In Hie-
ronymo
dialogi adversus Pelagia'ianos'8 in materia de
gratia Dei,
meo calculo attollendi sunt, sus sum,
Minervam doceo9.
Sed malui obtemperare etc.
Nobili Domino Pfeffingero10. Spiritum hunc
et carnem meis vicibus
commancipa. Domi-
nis
Hertzhamerio11, Hirsfeldio12 et Adamo13 etc.
me commenda. Si licet, velim per primarias
preces14 obtinere sacerdotium, quod
ducerem
acceptandum etc. de collatione15 Reverendi Pa-
tris Abbatis de Czell16 Misnensis Dioces'is' aut P'atris'
Abbatis apud Numbergam17.
committo Domino Pfeffingero et Domina-
tioni Tuae. Dat'um' Wittenb'ergae' festinanter, 5. fer'ia' post
S'ancta' Pascha18, Anno 19.
KGK 115
Einleitung
