fehlt
Eruditissimo viro
dominoa
Bucero
pastori et doctori
Argentorati sacra
profitenti amico et
maiori suo colendiss'imo'〈.〉
fehlt
Ingenue fateor, eruditiss'ime' praeceptor ac domine, me
veritatis studio siquid
unquam dissensi, peccasse, nam ita tua sunt
interpretata.1 Sed ego posthac nulli
unquam
hominib credam, veritatem autem
ipsam explicabo.cPosteaquam
autem animum
tuum intellexi adeo non dissensi ut ceperim longam epistolam ad
D〈.〉
Berchtoldumd
Bernensem2 scribere, et verbis e coena desumptis confir-
mare quae
tu concordiae caussa suscepisti.3
sed epistolam non
misi,4 omnino
tamen constitui, nisi huc ille veniat, me illuc proficisci
quamquam de Casparoe dubitem.5Perge ergo tu et senties
me, modo quid possim, fidum adseclam. Caeterum
novam
flammam hic abortam ut restinguam non sat consilii teneo, nam
d〈.〉
Myconium quod ad me attinet colam,6 veritatem tamen si desererem
quaereretur fortasse magistratus utf
sese neglectum, cuius imperio dispu-
tationis periculum
obivi.7Mihi denique
hoc praesertim tempore quo
tot absurdae sparguntur opiniones, scholasticae
disputationes non
parumg conducere videntur. Video deinde papistas circumcirca
hac unica
disputatione excitatos, et verisimile est aliquot mitioresh
saltem fore.8 Sed ad eandem rem ut dixi nec consilium meum, nec arsi
sufficit, si putas cessandum, aut aliud,
rescribito obsecro. ego certej
destinavi instigare ut ad vos de iurisiurandi formulis in quas theologosk
iurare oporteat et de aliis
referatur. Vale bene BasileaelmJanuarii 1 a'nno' 35.mn
KGK 363
Einleitung
