Bearbeitet von Harald Bollbuck
B1rDISPUTATIONES AND. CAROLOST.a
- 1.
- Quia in Christo benedicuntur omnes cognationes terrae,1
Con-
sequitur omnes cognationes terrae natura maledictas
esse.
- 2.
- Omne ergo hominis opus, omnis humana iustitia, viribus
naturae
parta, peccatum est.
- 3.
- Maledictionem sustulit Christus, factus pro nobis maldedictum.2
- 4.
- Iustitia itaque credentibus Christus est.3
- 5.
- Satisfactio, cuius usus est in Ecclesia, non est pars poeni-
tentiae, iure divino.
- 6.
- Sed satisfactio vulgata4, est instituta ab episcopis pro exer-
cendis
rudibus.
- 7.
- Proinde impie onerant quidam satisfactoriis operibus ad-
flictas conscientias, alieni ab exemplo Christi, qui li-
num fumigans non extinguit, et arundinem quassa-
tam non
confringit.5