Reverendo et Eximio
D'omi'no Georgio -
Spalatino theolo-
go syncerissimo
Et canonico
Aldenburgen'si'
Patrono colendiss'imo'.a
1v
S'alutem'〈.〉 Gracias tibi ago
R'evere'nd'issim'e et charissime patrone immortalesb.
easque referre si qua fortuna, si quo spiritu, si quo
sa〈n〉guine
quivero, curabo et pro mea virili adnitorc. tantisper animu〈m〉
pende, donec rebus ipsis retulero, Spero namque profuturas
mihi
pillulas, quas tanto opere rumor multorum extulit,
Equidem si dolores capitis paulum elevarint,
assidua diligentia
lectorem agam,
Nunc quoque ut coepi pergere in
Ep'isto'la Jacobi
plures habeo auditores, quam infirmitas mea cupiat, ita
profecto in solitaria et
umbratili 〈vi〉tad, animo languidoe et
propemodumf
fracto timidoque factus sum, ut omnia cum metu mihi
ipsi attingere videar,
confido autem deo per Christum talem
me futurum, qualem saluti nanciscendae
disponet〈.〉
Caeterum te per deum immortalemg et misericordem Et clementiss'imum'
conveni〈o〉h
ut me tecum in matricula vel rotula pro primariis precibus1
conscripta, feras, quidquid eius beneficiii nomine impendere debebo, luben〈s〉
et hilaris dabo, postremo tibi
provolutus supplico, digneris
literarumj quas cum his misi sarcinulam, si fieri potest, cum
fideli nunciok
Nurenbergam mittere, aut si diffidas
efflagito, ut ad me redeat
ne perdam oleum et operam2〈.〉 Vale feliciter et me tibi commendatum
habe. Dat'um'Wittembergae die Martis post dominicam
Cantate anno MDXX〈.〉
Tuissimus Andreas Carolostadius