78Reverendo Georgio Spalatino, Canonico
Aldenburgensi, Patrono et Amico obser-
vando.
S'alutem'. Mi Reverende Patrone, si quam iram, ob
meam absentiam concepisti, depelle, quoniam
ilico, ut suggesserat
Georgius1 Aeditivus
noster,
quaesitum ivi, cuius rei testis et spectator ipse
fuit,
descendi enim, dicebamque D'ominationem' tuam abesse,
at rursus
conscendi, et me aberrasse cognovi,
mihi igitur, per imprudentiam qui
abfui, veni-
am concede, atque tibi persuasum habe, talem
me
esse, qui et per tenebras et per nives et gran-
dines, et
Schyllas2 iret,
obsecuturus, ad quemcun-
que me asciveris locum, paratur veniam.
Vale
Optime. Iam nonnihil contra Lovanienses
Concrematores meditor, meo sub nomine
emissurus.3Dialogus, de quo memini, fictitius
in eventu erit.4 Vale iterum felicissime, meque
tibi concreditum
custodi.
Tuus Andreas Carolostadius.
Sacerdotio sum addictus, de sacerdotiis vivo,
paupertatem quam alaudo, naturalitera exhorreo,
eam puto, quam mendicitatem vocamus, pa-
veo, alioqui nihil morarer, modeste tamen rem
agerem contra Lovanienses.