57
S'alutem' P'lurimam'. Memini me alicubi in Aug'ustino'1 legisse au-
toritatem, qua niteris: Non portabit filius ini-
quitatem Patris sui2, et alias scripturas, quae in
speciem pugnare videntur. At penicius
con-
templanti succus ille introclusus per eum, qui
inimicitias universas
interfecit et pacem fecit3,
confluit, imo cohaeret.
Quandoquidem filii pa-
rentum delicta luunt, et in tertiam
generationem
puniuntur?4 nisi Christi sanguinem per fidem
lambant.5 Christus est, qui facit, ne parvuli ori-
ginaria poena damnentur, ne originale impute-
tur: eis autem, qui stolas in sanguine Christi
non
lavant6, et aliena, et
propria imputantur.
Si haec tibi tuum non explent appetitum, Do-
minus uberiora dabit. Caeterum nescio, si
D'ominationi'
Tuae, Colendiss'ime' Patrone, occasionem secun-
dae questionis notae dederim. Si dedi, ex
Scoto hausi, qui in quarto7 id dicit, et quanquam
bene, non tamen ad
bonum finem.8 In
scriptu-
ris video poenam, quam Deus pro peccatis
solvendama ingerit. At haec, ut uno verbo
58
compendiosissime edisseram, est poena crucis,
velut Hiere'mias' et Ezechiel aiunt, resipiscere, et prae-
cepta Domini custodire. Haec poenitudo tam
est intrinseca
poenitenti, ut nullo remedio nisi
morte, et postremo resurrectione
dividatur: tam
manifestae dispositionis in lege, quod nihil ne-
cesse sit eam inculcare, etiamsi hodie, pro dolor,
notissima scripturae sint nobis occultissima:
quandoquidem etiam
audeant Theologistae im-
pugnare. Poenam autem Ecclesiae,
quam Aug'ustino'
teste Ecclesia iniungere potest, nemo recusabit,
nisi inobediens. At
petenti ex infirmitate con-
donandus est cruciatus
inferendus, alioqui quip-
pe Ecclesia itidem est obnoxia
petenti remittere
noxam, nisi velit, quod absit, nec sua peccata
minuta sibi remitti.9
Idcirco subeunda est poena,
amplectenda flagella, si vere poenitens est
para-
tus in flagella.10 De poenis quas Canonicas vo-
cant, nescio, si mota sit quaestio. Scio Augusti-
num
magnifacere Ecclesiae consuetudinem, sed
minime contra veritatem valere. Si
haec quo-
que displicent, profer testimonia scripturarum:
ego sentio cum sanioribus Ecclesiasticis. Ite-
rum me
vincis et ligas tua humanitate, ut nul-
lus omnino mihi
locellus relinquatur, in quo
59
tuam benignitatem non videam obversari.
Vale
feliciss'ime'
Tuus Carolostadius.
KGK 108
Einleitung
