37Eximio D'omino' Georgio Spalatino, Philosophiae
Magistro, et Canonico Ecclesiae Aldenber-
gensis, Patrono venerando.
Iam electus seu nominatus est ad Parochiam
illam, Doctiss'ime'
Georgi, Patrone
Colendiss'ime' quae in
Kemberg vacavit, egregius et magnificus Vir D'ominus'
Bartholomaeus
Feldkirchen.1
Rector nostrae
38
Academiae, qui non meo
commodo, mihi im-
pediendus videtur. At quod ego ad te
scripsi,
mea necessitate, mea infirmitate coactus feci:
nec haesito,
me Deum nutriturum, modo si fir-
mam in eum spem, curam
denique omnem trans-
tulero. Te autem Patrone
Colendiss'ime' precor
humiliter, ut in locum Lectoris et
lectionis,
quam memoratus D'ominus' Rector legit, D'ominus'
Nicasius
Hertzbergius2, homo commendabilis vitae, et
eruditionis sufficientis, qui non minore facun-
dia et
scientia pollet, subrogetur. Ita quidem et
pauperem beabis, et literarum
avidum evehes,
nec bonis deeris studiis, rem autem mihi omni-
bus demerendam viribus efficies, sed nec tibi
unquam poenitendam. Quod petis, tibi, quid
in hac quaestiuncula
sentiam, respondeam. Iste
Confessor3 factus est reconciliatio ex qua ullum
ais elicuisse,
licere S'anctum' Martinum
invocari, ut
ab omnibus depressum calamitatibus eximat:
et id verbis
alienis confirmas per collectam:
Concede propitius, ut intercessione b'eati' m'artini'
con-
tra omnia adversa muniamur.4 Cui quidem ar-
cui telum
ille imponit praeacutum, quod vide-
licet non potest
errare. Cui tu meis verbis re-
sponde, Ecclesiam non
hallucinatam, sed ho-
minem illum errasse, qui verba
Orationis non
39
pensiculavit. Petit Ecclesia Deum, quo conce-
dat et
donet, ut ipso largiente intercedat Beatus Mar-
tinus: deinde ut Deo faciente Martinum
inter-
cedere faciat, ut tali intercessu contra omnia
ad-
versa muniamur. Sensus est igitur in summa,
quod vel interventu, vel meritis Martini a cala-
mitatibus eximatur quispiam,
illud beneficii
Deum largiri, et non Martinum, nisi ut instru-
mentum Dei. Deus enim
facit sanctos pro no-
bis orare, et facit, ut exaudiantur,
quod testimo-
nio illius Orationis astruo: Tribue quaesumus
omnes sanctos iugiter
orare pro nobis.5
Ecce
rogat Ecclesia, ut Deus sanctis orationes in no-
strum commodum tribuat. Dein perpetuo sub-
iicit
Ecclesia: Et eos semper clementer exaudi:
hoc est: quaesumus, exaudi:
Igitur non est in
sanctorum facultate nos adiuvare nisi eis Deus
donaverit. Nunquam tam stolida fuit Ecclesia,
ut diceret: S'ancte' Sebastiane, libera nos a
peste: sed
ita, a peste et clade libera nos Domine6: quae de
sanctis agens dicit: S'ancte' Sebastiane, ora pro
nobis.
Testimoniis Scripturarum scio, sanctis admo-
dum displicere, ut illiusmodi cultibus a nobis
excolantur. De his, in de Spiritu et litera, non
nihil
legimus.7 Ego
nimirum infirmitate a bo-
nis literis trahor invitus. Si
tibi fortasse haec
40
responsio non putatur tanta, quam Philosopho
illi sis daturus,
rescribe, curabo satisfacere. Po-
stremo meis Dominis et
militibus, Pfeffingero8
et Hirsfeldio9, item Taubenheimio10 et Jherony-
mo11 exteris Patronis hunc aegrum Clientulum
fideliter
commenda, et responde simul, quid de
precatu meo12 senseritis. Dominus Hertzbergius
Martino13, pro quo, ut scis semel intercessi, est
se-
nior: Item sacrae Theologiae
Baccalaureus14, et
tam sacris, quam Philosophicis literis eruditior,
qui denique maiori
sedulitate bonis studiis invi-
gilat. Fac ne amicus
repulsam paciar.
Andreas Carolostatinus.
KGK 97
Einleitung
