23
Egregio D'omino' Georgio Spalatino, Philosophiae
Doctori et Canonico Aldenberg'ensi' Patro-
no et Promotori Optimo.
S'alutem' P'lurimam'. Quanto literas tuas binas1, doctissime
Spalatine, gaudio hodie exceperim,
noster cala-
mus proferre nequit: faciat Deus, immo
perfi-
ciat hoc tuum institutum: qui dedit ac
inspira-
vit nos praeveniendo. Te imprimis rogo, ut
Illustrissimo
Principi nostro, meo et communi
Reipubl'icae' nomine
gratias agere immortales di-
gneris, ob id, quod Scholarum
Praeceptores sua
munificentia illustriores, elegantiores, atque plu-
rium linguarum peritiores facere curat. Utinam
adessent duo illi interpretes. Dei ope incumbe-
rem
conarerque, ut inimici nostri et patrocinio
interpretacionis, et acrimonia
adducendarum
Dei legum confusionem haberent. Praeterea
quod de
Clementia et gratia, Illustrissimi erga
24
me Principis, me
exhilarasti, tibi ago gratias.
Rogo tuo precatu Nobiles Viri et Domini,
D'ominus'
Pfeffingerus2, Marschallus Bavariae, et
D'ominus'
Bern-
hardus de Hirsfeld3, milites, Tu quoque eis con-
iunctus procuratores mei esse dignemini ad pe-
tendum ab Illustriss'imo'
Principe ac obtinendum
et recipiendum beneficium seu Ecclesiasticam
provisionem. Quod iuris
est, et ad procurato-
rum attinet mandatum, non negligam.
Obse-
cro
D'ominationem' T'uam'
quatinus praefatos meos D'ominos' convenire
digneris. Insuper
deprecor, ne Te referente
strenuum D'ominum'
Pfeffingerum lateat, quod Eckius4
alias ad Jo'annem'
Feldkirchium5
literas dederita quibus
Martinum6 meum
charissimum sugillat, et autho-
rem desidiae hominum vocat,
Item Lyptzenses
velle librum meum de Spiritu et litera absolu-
tum, ut
ex eo loco, tanquam armamentario sup-
pecias, arma, hastas,
lapides, sagittas, bombar-
das, globos, ut cruentam
adversum me habe-
ant velitationem, disquirere valeant.
Sed pro
dolor, sunt mihi centum, et
plusquam trigin-
ta Auditores, et aiunt mihi iam omnia
exem-
plaria empta esse, et penuriam
exemplario-
rum nonnullos absterruisse nec
numerum Au-
ditorum CXXX. ob illam penuriam augeri
posse ferunt. Si possem ego exemplaria eme-
25 re, tametsi ut scis, nemo arma sua hostibus
tradere
debeat: attamen de veritate cordatus
compararem et adversariis mitterem.
Nihil
equidem mihi foret iucundius, quam manus
cum illis conserere,
quam pro Dei gloria at-
que Principis nostri illustriss'imi'
Academia
con-
certare, adeo ut modo postergatis nudis ser-
monibus ad inductionem scripturarum desul-
taremus. Hoc est forte, quod D'ominum' meum
Pfeffingerum in
stuporem meae stolididatis
detruderet, nisi per te doceretur, me in literis
proximis ob id mentionem inimicorum no-
strorum
fecisse, quod et Lypsica classis per-
strepit: dolet se
nova universitate superari, etc.
Ex conclusionibus meis decerpes, universos
emulos prelo quodam
supponi scripturarum:
et in posterioribus a me, salvo
iure,7 etc.
Teczel8 cum suo praeceptore9 revinciri. Feci
ut
latentes angues prodirent, et ob id, quod
Principem nostrum
clementiss'imum' atque integer-
rimum
Christianae religionis Patronum, igno-
rans iura,
quibus incumbit notavit. D'ominus'
Martinus
dicit, se tibi respondisse. Si tibi satis no fe-
ci,
iubenti obtemperabo. Parce ruditati meae.
26
Nam amico me scripturum putavi: Deest et
temporis copia. Nam iam
Penthecosten acce-
dit. Perficiendus et de Spiritu et
litera liber.
Quod dixi de nostris
exemplaribus de Spiritu et
litera, comperi ita, quod Calcographus tantum
15. habet,
quae tamen vendere, nescio quam ob
causam, noluit; Velim Lyptzicos
copiam habe-
re. Vale feliciter, et me, ut
fecisti, ama. Datae
Wittenburgae,
celerrime XXI. die mens'is' Maii,
Anno MDXVIII.
T'uae' D'ominationis' Andreas Carolostadius.
KGK 81
Einleitung
