19
Ornatissimo Viro D'omino' Georgio Spalatino, Ca-
nonico Aldenbergensi, Philosophiae Do-
ctori et Patrono singulari.
S'alutem' P'lurimam'. Remitto tibi, Doctiss'ime'
Patrone, eas tuas
scutulas, quas mihi aegrotanti et passionibus
subposito commodato largiter dedisti. Nec in-
ficius
ire velim, me tibi plura, quam nostro sup-
pellectibili
contineantur, debere, verum cum
maiora superioraque praestare nequeam,
animum
atque affectum temporis successus, ipsaque vehe-
20 mentia exhibendorum docebunt officiorum.
Ob id iamiam tibi
gratias, Ornatiss'ime' Patrone,
ago, ope desuper concessa relaturus.
Insuper,
quod et magni est ponderis, rogo, Illustrissimi pien-
tissimi Principi nostro meo nomine
ob suam lar-
gissimam gratificationem gratias agere: et si
licet ut luberet, scrutari digneris: quo officiorum
genere, quove
obsequio suae illustriss'imae' Graciae fa-
cere
gratum queam debeamque. Sum enim, qui
paratas, indefessasque prodigere
operas desydero.
Me tibi postremo commendo. Vale feliciter.
Dat'um' Wittenburg'a' die
Iovis 15. April. Anno 18.
Tuus Andreas Carolstatinus,
Obsequutor.
KGK 76
Einleitung
