Nr. 76
Andreas Karlstadt an Georg Spalatin
Wittenberg, [1518, nach 11. April]

Text
Bearbeitet von Alejandro Zorzin
unter Mitarbeit von Antje Marx
Buchsymbol81
Celeberrimo Viro Domino Georgio Spalatino, Philosophiae Doctori, Canonico Aldenburgensi, Patrono observandissimo.


S'alutem' P'lurimam'. Quod ad P'etri' Hispani1 Lectionem attinet,
Doctissime mi Spalatine, responsum est. Si non
est, tuo decreto adhaereo, nec omnia, quae in re-
pub
'lica' tractanda sunt, precipito consilio belle agun-
tur
. Nollem te charissime Georgi obtrectationi-
bus
maledicorum moveri, ne dicam molestari,
quod obiter tacere nequivi. Vereor profecto, te
gravari ab his qui graves gravare nequaquam
possunt. Tu constanter progredere, Christi miles,
ita nostra est militia, ut et ea, quae nobis sunt in-
trinseca
, sint continuo bello repugnantia. Po-
stremo
quicquid tuo nomini gratum facere va-
leo
, strenue et alacriter reddam, ob ea vincu-
la
, quibus vicissim Dei voluntate colligamur.
D'omino' Egrano2 lubenter respondebo, ita tamen ut
modica mihi indulgeatur respiratio, ne infirmi-
tatem
promoveam, verum si extemporali re-
sponso
tam […] et invalidi et inertis Buchsymbol82
Egranum faciari existimas, directo ad me nun-
tio
suo, dabo. Supplicationem meam per te
conceptam et gratam mihi, si consulis, exhiben-
dam
per aliquem idoneum hominem. Si autem
ut scripsi praestolari me velis, facio. Vale felici-
ter
, ama obsequentem. Datum Wittenbergae.


Tuus Andreas Carolostatinus.

Downloads: XML · PDF (Druckausgabe)
image CC BY-SA licence
»