84
Clarissimo, Georgio Spalatino, Philosophiae
Doctori et Canonico Aldenburgensi, Patro-
no Optimo Maximo.
Obsequia Clarissime Patrone, tuo patrocinio.
Illustrissimus Princeps noster Elector,
etc. Do-
minus meus ultra gratiosus, mittit mihi poma
Amarancia1 caloris
temperatoria, atque offert
se idem clementissimus Princeps atque Pater alia
adminicula
morbi mei repulsoria profusurum.
Quod ob personae conditionem ac denique
mea immerita non est nisi misericordiae et ele-
85 mosinae, animam mundantis in bonis operibus
[…] insigne
praefulgidum. Te patronum fla-
gito, ut humiles
clementissimo meo Principi
gratias agere, non grave feras, cum promissio-
ne Dei
praeveniente gratia me omnia singulaque
viritim et plus quam ante
elaboraturum, quo
Dei laus nostra unica spes, deinde piissimi Prin-
cipis mei honor et religio amplius divulgata
praedicetur.
Tibi pariter gratias ex pectore ha-
beo agoque. Utinam
futurae foret opis referre.
Postremo tu omnia elegantius atque civilius ut
scis, propone, audito consilio a medico peten-
di
edulii tuae Do'minationi' velut meo consultori dete-
gam. His optime vale et me et instrue in pe-
tendis a Principe
elemosinis, nam qui nimis
emungit, offendit, et tuo patrocinio semper ut
fecisti fac laetiorem. Vale.
Aegra manu.
KGK 70
Einleitung
