15
Celeberrimo D'omino' Georgio Spalatino, Artium
Doctori, et Canonico Aldenburgensi,
Patrono Optimo.
S'alutem' P'lurimam'. Charissime Patrone. Hac hora fecit
me quidam Amicus noster communis certio-
rem, egregium
virum D'ominum'
Joannem Kitzscher1,
Doctorem in lecto
decumbere, ac eius morbos
ad mortem paulatim succrescere. Qui motus
est calamitate mea et rursus diligentia, veritus
ne contingat mihi
morbus, qui impedimento
futurus sit. Fateor Tuae Dominationi, quod
propter libros me adeo inanem pecuniarum fe-
ci, ut
mihi vinum modicum pro stomacho2
emere non valeam: ob id persuasit, ut ad te, et
strenuum
D'ominum'
Pfeffingerum3 scriberem, rogarem-
que ut Intercessores mei penes Illustrissimum
Principem nostrum esse
dignemini. Cum autem
16
idem me docuit nonnulla D'ominum' Kitzscher
benefi-
cia obtinere, quae ad Ius Patronatus illustrissimi
nostri Principis pertineant: Suppliciter rogo,
ut tu tam
D'ominum' meum Pfeffingerum ad interce-
dendum moveas, quam ipse
intercedas, quo
possum ampliores et quidem annuos fructus
consequi,
tam pro emendis libris, quam recre-
ando corpore. Non cupio
ego Sublimia bene-
ficia, sed accepturus sum pro placito
illustrissimi
Principis et vestro. Si praebendam seu benefi-
cium hospitale in Krimitsch4 mihi
impetraretis,
vel aliquam parochialem, ita ut commodius
viverem, Deo
optimo maximo, deinde Illustrissimo
Principi et vobis Immortales agerem gratias,
et famulorum
suffragio, seu suppeciis adiutus
majorem huic Academiae laborem commodi-
tatemque facerem. Optime vale, et mihi tuis
literis
scribe, consule, iucunditatemque facito.
Dat'um' Dorotheae, Anno
MDXVIII.
Andreas Carolstatinus.
KGK 69
Einleitung
