6
S'alutem' P'lurimam' Cum recommendatione. Clarissime
Patrone, nescio, quo fato, ad quod discrimen
obtinui habitationem in
arce
Principis nostri
Illustrissimi. Nam res agitur male, nam sera
ostii Simphorianae1 habitationis a clavibusa resoluta
atque fracta fuit et caeteras seras tam camerae
quam suarum cistarum confractas audivi per
ipsum, quo intellecto,
quamquam prius sense-
ram aliquem penetrasse meam
habitationem,
putabam tamen praefecto esse commissam, ut
inviseret
forte et meam habitationem, maxime
cum ei arctissime legi commissam curam
cu-
stodiendi ignis, qua commissione territus nolui
vel noctu calefacere vel dormire, sed destinavi
mecum usque ad majorem
aeris temperiem dif-
ferre, diebus tamen vix tribus
calefeci et ibidem
literis operam navavi, nihilominus alieno peri-
culo cautus iussi vestes, (quas in arce reposui,)
deportari rursus ad antiquum hospitium. Quid
dicam, cum hodie hora
vespertina ex labore
subeundorum statutorum suscepto ad meam ha-
bitationem ascendere vellem, comperi
〈per〉
condu-
ctorem huius oppidi una cum matrona custotri-
ce lectorum iuncto marito, in habitatione,
quod
omnes dolentes dolenter una mecum vi-
derunt, tam ostiorum
quam cistarum tuarum
7
seras destructas, resque expositas, et quod ille ne-
bulo, fur pessimus, antiqua numismata ad men-
sam
collocavit, putavimus, eum rebus indican-
tibus auri et
argenti cupidum furem. Verun-
tamen quicquid sit sublatum,
ignoramus. Do-
leo tristorque vehementer, quod unquam habui
voluptatem morandi inter tanta discrimina, ro-
go
atque iterum rogo pro amore Dei digneris
huc concedere, atque iudicare
ablatas res, quo
possit diligentia recuperandarum rerum me-
lius accommodari. Noli metu pestis abster-
reri,
nam clementer adhuc nobiscum agitur.
Non audivi quempiam multis ante
hebdo-
madis laesum, testor Deum, si tantae opis
essem,
mallem mihi potius, quam tibi hoc damnum
obvenisse. Praefatus
Simphorianus suarum
re-
rum furem ex praeteritis comissis
coniectura-
vit, etc. Ego miror, quod antica illa
commu-
nis in sera non fuit fracta. Dominus Deus
di-
gnetur efficere, quo ad lucem fur industriosus,
qui horas et tempus abessendi rimatur, veniat.
His optime vale et huc
propera, si quid voles
me facere, iubeto. Dat'um'
Wittemburg'ae'
Sabba-
tho S'ancti' Valentini, hora Vesperarum, Anno
MDXVII.
Andreas Carolostatensis.
KGK 46
Einleitung
