1
Ad manus Celeberrimi ac Doctissimi Viri D'omini'
Spalatini, Charissimi Fautoris.
Egregie ac Doctissime Domine Spa-
latine, frater multum observande.
D'ominatio' Tua
Reverenda dignetur ad Reverendum et
Reli-
giosum patrem fratrem Garganum Senensem,
2
Theologiae et Philosophiae Doctorem vere do-
ctissimum
excellentissimumque Professorem,
Ordinis Minorum1, ac Capellanum Reverendis-
simi in Christo patris ac Domini, Domini Do-
minici, Episcopi Portuensis S'acrae' R'omanae' E'cclesiae'
Cardinalis
tituli S'ancti' Marci, et Patriarchae Aquiliensis2, Theo-
logi maxumi, literas
commendaticias scribere,
assumptis origine et occasione scribendi ex
prae-
coniis atque laudibus quibus ipsum tanquam
do-
ctissimum, et omnium literatorum amatorem
vehementissimum merito extuli, significando
eidem, quod ego Teutonicus
seu Allemannus
iamiam brevi libellum pro gloria sua edam, ac
editum
transmittam.3
D'ominatio' T'ua'
R'everenda' scribat, quomodo
paulo post Paschatos et
intra ipsa festa in sua
praesentia, a Domino suo Rev'erendissi'mo
fui examina-
tus4, quo possit in memoriam me reducere. Po-
stremo supplicet, ut more solito D'ominum'
Joannem
Capnionem, eiusque gloriam
commendatam
habeat. Ego, si placet, scripturus sum pariter li-
teras, ita quod cum literis D'ominationis'
T'uae' R'everendae' seu Principis
rectius in Romam perveniant. His optime va-
leat excellentia tua, abs me plurimum veneranda.
Dat'um' 6. feria post Viti. 16. Grimani, pro parte Do-
ctissimi et integerrimi Viri D'omini'
Joann'is' Reuchlini.
tuus Andreas Carolstatensis.
KGK 27
Einleitung
