Johannis Pici comitis Merandule Conclusiones
Quas iniuste et imperite damnarunt Theologi
scolastici ac sophiste: sed ipse defendit in apo-
logia egregie.
- 1
- Christus non veraciter et quantum ad realem presentiam
descen-
dit ad inferos. ut ponit Tho'mas'1 et communis via: sed solum quo
ad effectum〈.〉 - 2
- Peccato mortali finiti temporis non debetur pena infinita
secundum tempus. sed finita tantum〈.〉 - 3
- Nec crux christi neca ulla ymago adoranda est
adoratione latrie, etiam eo modo quo ponit Thomas〈.〉2 - 4
- Non assentior communi sententie theologorum dicentium, posse
deum
quamlibet naturam suppositare: sed de rationabili tantum hoc concedo〈.〉 - 5
- Nulla est scientia que nos magis certificet de divinitate
Christi quam magia et cabala〈.〉 - 6
- Si teneatur communis via de possibilitate suppositionisb, respectu
cuiuscumquec creature. dico quod sine conversione substantie pa-
nis in corpus Christi vel paneitat'is' annihilatione
fieri potest, ut in altari sit corpus Christi. secundum veritatem
sacramenti/ quod sit dictumd loquendo de possibili non de sic esse. - 7
- Rationabilius est, credere Origenem esse salvum quam credere
ipsum
esse dampnatum〈.〉 - 8
- Sicut nullus precise sic opinatur, quia vult sic opinari
Ita nullus credit sic esse verum precise quia vult sic credere〈.〉
Ex hac conclusione correlarie infero illame〈:〉 Non est
in libera potestate hominis/ credere articulum fidei esse verum
quando sibi placet. et credere eum non esse verum quando sibi placet〈.〉 - 9
- Qui dixerit accidens existere non posse nisi inexistat
eucharistie poterit sacramentum tenere etiam tenendo panis
substantiam non remanere〈.〉 - 10
- Illa verba/ hoc est corpusf.3 que in consecratione dicuntur
materialiter tenentur et non significative〈.〉4 - 11
- Miracula Christi non ratione rei facte sed ratione modi fa-
ciendi sue divinitat'is' argumentum sunt certissimum〈.〉9v - 12
- Magis improprie dicitur deg deo quod sit intelligens
vel intellectus.
quam de angelo quod sit anima rationalis〈.〉 - 13
- Anima nihil actu et distincte intelligit nisih seipsam.5
Hanc declarando dixi quod intelligebami de intelligere ab-
dito. cuius meminerat Aug'ustinus' in li'bro' de trini'tate'6 et Hen-
ricus de Gandavo in quotlibet'is'k.7