Ingenuis et Claris Viris/ bonarum
disciplinarum professoribus/ dominis
Nicolao de Ambstorff Rectori
d'octori' Bodenstanio CarlstadioCristanno -
Bayario burgimagistro Johanni Doltsch -
FeltkirchenGeorgio Spalatino
Ottoni Beckman/ amicis suaviss'imis'
dulcissi'mis'que.
209r
Obsequia parata〈.〉Bilibaldus Pirchameir
communis meus amicus homo et grece
et latine eruditus Plutarchum/ »de his
qui tarde
a numine corripiuntur«
nuper latinitate/ donavit/ voluitque/ ut
id operis/ doctis amicis/
communicarem/
qum igitur vos de ingenuis disciplinis
philosophia et
dicendi arte prae multis aliis egre-
gie meriti sitis tantumque in
vos deus
sine quoa nulla sciencia congesserit
virtutis/ ut inde
complusculi celebres
reddi potuissent/ ut cetereb toti
achademie
ornamento sitis/ addo eciam benivolentiam
que multis annis
vobiscum michi intercess〈it.〉
Haut iniuria/ vos delegi/ quos
lucubracionum Birchameriarum dignos
iudicarem/
nequaquam diffidemus curatores
vos/ ut auctor intelligat vestrum
iudicium/ meque misisse munera
sua viris eruditis et de disciplinis
praeclare merentibus〈.〉 quod ad eum attinet
coniunxit eum litteris omnifariis humanitatem
atque bonitatem/ neque
sinet vestras litteras
inanes aut amiciciam sterilem
fore〈.〉
Tibi vero Spalatine/ cum
duplicato libel〈lo〉
eciam salutem plurimam adscribit〈.〉 Tuas 209v
quoque litteras subito Hoffman
curavi reddi/ aliud et si inter-
pellatus rescribere voluit〈.〉1 de munere
michi misso/
ago gratiam quandoque
gratiam referam/ res publicas
intelligetis ex
principe achademico2
quibus me commendo〈.〉