Ad Carlsta-
diuma
Salutem et amorem fraternum/
litteras tuas
suaviss'imas' quas ad convivantem
proficiscentem1
addo eciam dolentem dedisti mi praestantissime
doctor/ litteras dico
quib'us' quod convivio2 adesse
non licuit/ te excusas humaniter quibus
tam
fraterne te et tua michi dedis/
nescio an dolore an occupacionibus
impeditus
donec Nurnburgamb ventum esset
pellegere distulerim/ Illud scio 108r
quando viderem omnino discedendum esse/
carendumque consuetudine
dulciss'imorum' amicorum
qua mirum immodum delectabar
peropportune
elegantes littere tue comites sese exhibuere/
suntque
nonnichil mestum et dolentem consolate/
quippe nisi fallar/ quod non puto/
locupletes
testes fuere/ tue in me
benivolencie/
mutui fraternique amoris/3 sumoque patronum
unum esse/ qui meam
presenciam diucius equo
animo tollerare potuisset/ hoc ipsum praestiterunt
amiciss'imi'Otto et Sbrullius4/ quorum uterque
lachrimabundis occellis ad portam
usque
abeuntem prosecutus est/ hic Lipsi medio
die ille apud vos nocte media5/ que
res merorem meum partim auxit/
partim
lenivit/ super omnia gratum michi est quod
apud vos viros
bonos/ et doctos/ mei
desiderium reliquerim/ quum igitur 108v
michi opt'ime' frater simul et coram esse
non liceat/ reliquum
est ut animi
cohabitent/ ut cepta benevolencia
crescat/ ut mutuo nos
complectamur
quod facile futurum arbitror/ si
subinde per litteras
convenerimus〈.〉 propterea
has ad te dedi/ quibus
imprimis tuis/
cum animi gratitudine responderem/
atque meum tibi
dicarem animum/
meam tibi offerrem operam〈.〉 utere ergo
uti
nosti/ meis sicut tuis〈.〉 res novas
perscripsi/
ad meum Otthonem/ ea
lege ut
tibi pro nostro Spalatino
copiam faceret〈.〉
10 Maii 1512.