A1v
Philosophie doctoribus
ac Canonicis benemeritis Andree Bodenstaino
Carlstadino Theologo: et Ottoni Beckman-
no Vartbergio Iurisperito/ amicis perinde
ac fratribus suavissimis iucundissimisque: Chri-
stopherus Scheurlus Iurium Doctor ac Legum
Ordinarius Salutem.
¶ Solent qui mutua coniuncti sunt benivolentia/
ubi
aliquamdiu abfuerunt/ reversi/ mutuis sese honora-
re
munusculis/ ut ita animum suum/ nullo aut temporum
aut locorum intervallo/
alienatum esse testentur. Qum
itaque fratres optimi/ his proximis diebus/
dei benigni-
tatea/ ex latio iterum rediissem:1 ubi in carmen illud
egregium: quod Vergilianus
Baptista de captu seu
fortuna principis sui Marchionis Mantuani
lu-
serat/ casu incideram: opere pretium existimavib me
fa-
cturum/ Si ipsum celeberrimis vestris nominibus
peculia-
riter dicatum/ librariis nostris
invulgandum traderem:
Quo multi fortune/ que divitiis pile loco utitur/
instabilitatem temeritatemque legerent/ simul etiam intelli-
gerent/ me inter innummeros quos ex morum studiorumque
similitudine/ que vera diuturnaque amicitiarum parens
censetur/ mihi
conciliavi amicos/ Vos quorum propter in-
credibilem
humanitatem/ addo etiam egregiam virtutem ve-
stram non
solum diligere/ sed plane familiariter immo fra-
terne
amare colere et ut par est venerari. Vestrum erit
officium nostrum boni
consulentes/ Cum Cycerone nihil
minus
hominis iudicare/ quam non respondere in amore ei a
quoc
provocamini.2
na nostra litteraria Calendis quintilibus/ Anno a
partu virgineo Decimo supra Millesimum quingen-
tesimumque.
KGK 6
Einleitung
