61r S'alutem.' dolet mihi doctissime patrone, varia ista valetudo,
atque sic dolet,
ut posset propria.2 Deinde pretendis istis auribus quempiam auditum
vetus
instrumentum negantem, eam suspitionem tantum abest, ut permit-
tam huic Academiae imputari, quod publicis et prelectionibus
et
disputationibus contendimus. nihil offendib posse in novo,
quod non contineat Moses. ita de Mose, ita
de prophetis
(quos omnes Christus comprobavit)3 sentimusc. Caeterum quod super rara
libertate nostra, atque tum,
super improbis, animad etiam
optima in sui
perniciem detorquenti〈bus〉e quereris, id facis nobiscum.
Testor deum
vivum me vehementer interim angi filliusmodi hominumf
proca-
citate. At immunis opinor Christi philosophia4 pronuntiabitur. Quandog
ipse5 se lapidem
angularem6 protestatur, in
quem impii pedes
impingant,7 utpote positum in ruinam multorum,8 id quod
impietati debemus. Quotidie hebraicum
lexicon9 tuum
desydero, quod eius sum impense indigush. si velles
diutius tecum latere, meo sumptu, si
patereris, transcriberemi.
Faciem tuam coram sic cupimus spectare quemadmodum inj
salutem.10
Beilage: Wolfgang Capito an [Justus Jonas], [Halle?], 1521, [vor dem 30. September?]
124r
S'alutem' P'lurimam' D'icit'. Semper constitui ad vos
proficisci, ut ad os colloquerer de communibus studiis,
sed invitum
occupationes detinent.11
Gaudebam vehementer tanquam de renas-
cente ecclesia exertis
tot ingeniis vividis et acribus, adversus pestilentem
superstitionem
barbariei, verum rem secus accidere video: Sunt enim Curio-
suli qui ausint omne Testamentum Vetus explodere et negare, quasi a malo
seducto-
reque Daemone conditum, quod peccatum
maledictum abominatioque sit et seductio
mundi.12 Sunt qui instauratamn Legem ubique velint:13 Sunt rursus qui zelum habent
immodicum,
ac feruntur tanquam luculentus torrens, hi negaturi vim legis ad
Salutem
conducere semel omnem legem Divinituso datam evertunt, non ani-
madvertentes, quod iusto
tantum Lex non sit posita, iniustis autem adulteris,14 quos
leviter tangit salutis
et gloriae compendium: Immo calumniantur furiose, quidquid legum
etiam
Principes mundi posuerint. Illis quis probabit et leges requirere publicum
ordinem Civitatem Christianam, alioqui cruentis tragoediis omnia implebuntur,
postquam cuique
dederis quidvis in publicum affirmandi. Dolenter refero,
huiusmodi male consulti homines
accessionem faciunt obscenis sophisticis,
quorum nugis apertam ordinis conturbationem
nondum apertap dataque legitur. Salubre est pellere pravos
mores, pium corrigere lapsam pietatem
etq contra noxium, esse authorem contentiosi dogmatis. Finis et
scopus praecepti et
item Evangelii Charitas est, ex puro corde, et
conscientia bona et fide non ficta.15 Quamlibetr
praetendunt Charitatem, si insynceram, si impurum cors suos affectus, cupiditates, morbos
atros
immiscet, errant seque venditant, suo obsequuntur animo,16 aut vera facere aut
in pretio esse
concupiscunt, non Christum instruunt, neque bonos mores revocare conantur
et
tandem circa Fidem haud dubium naufragium facient. Quorsum haec? Nimirum
ut
in arce17 in primo eruditionis fastigio constitutus tamquam
de specula prospicias prohibeasque
irruentes imminentes hostes, qui falsa
immitatione verum Evangelii fructum perdunt, qui veram
Christianamque pacem
turbant virulentis affectibus, auditorum simplicitatem inficiunt, irritant
in
nos Magistratust, provocant ad
execranda studia nostra, pietatem nostram, propensionem
animi nostram ad
officia Relligionis. Equidem mihi probe〈,〉 ut opinor consulens
intra
pelliculam me continebo,18 conscius meae parvitatis,19 in nullius aciem descensurus,20 quando nemi-
nem ducem
video satis idoneum,21 quin
utrique feruntur potius insano impetu, quam sapienti,
piaque moderatione.
KGK 195
Einleitung
