Bearbeitet von Ulrich Bubenheimer
21Conclusiones duodecim de legis non furtum facies1/ impletione et
testamentorum legatione altariuma/ et missarum fundatione.2
- i.b
- Legis huius/ non facies furtum3/ impletio literalis/ nihil preter decipulamc quandam est/ que iustos non coram deo [22] sed coram hominibus
facit4.22
- ii.d
- Multi sunt fures/ qui tamen nihil alieni unquam domino invito
abstulerunt5.
- iii.
- Lex ista/ sicut et alie divine/ impossibile nobis
precipit.
- iiij.
- Que lex/ et si negativa esse censeatur/ non tamen impletur
absque illa affirmativa/ scilicet Quecunque vultis ut vobis faciant homines/
et vos facite illis6.
- v.
- Quam regulam/ si quis in divitiarum seu temporaliume
dispensatione servaverit ob villicationem apud dominum suum haud
diffamabitur7.
- vi.
- Hanc regulam an imitentur/ qui fratri non nisi in extrema
necessitate/ succurendum fore censent/ ipsi videant.
- vii.
- Necesse illud sanctissimi Ioannis8/ non aliunde/ preterquam ex dicto illo
Christi/ quecunque vultis etcetera9 est metiendum.
- viii.
- Hanc regulam timendum eos non servare qui neglectis sanctis
vivis egentibus/ tandem morituri/ nescio quas memorias10 aut que altaria/ et
cetera id genus a deo minime precepta/ sua (ut aiunt) ultima voluntate
fundare volunt.
- ix.
- Si melius esset temporalia hic parta labore ac sudore/ aut
quovis modo alio cumulata/ distribuere seu relinquere testamento/ etiam ad
pias causas quam in vita egentibus dispensare/ divo Aug'ustino' non
deberet dari laudi quod testamentum nullum fecerit etcetera11.
- x.
- Videbunt et isti quo pacto sibi amicos de iniquitatis mammona
fecerint12/ qui
tot ecclesiastica possederunt beneficia/ unde quinque/ octo/ decem vel
pluribus/ qui alias sunt/ providere potuissent.
- xi.
- Nec isti amicos sibi de mammona iniquitatis facere videntur,
quibus alea plus perdit/ quam in pauperes dispensetur.
- xii.
- Omnis ludus/ ex cupiditate ortum habens/ est contra
charitatem. Iactemus cogitatum nostrum super dominum/ et ipse nos
enutriet13〈.〉
Christus .fin eternum regnatf