Eximio D'omino'Georg'io' Spalatino, Magistro et Cano-
nico Aldenbergensi digniss'imo' Patrono dulciss'imo'
S'alutem' D'icit'. Mihi amici vulnera1 nunquam non gra-
ta fuerunt,
Clarissime, Eruditissimeque Spalati-
ne: quo tibi persuadeas velim, tantum te erga
me
imperii, tantumque favoris habere, ut tibi
omnia licere, mihi itidem
commoditati cen-
seam profutura existimes: Idcirco tuae humani-
tati gratias ago. Caeterum quod de stipendio, 41
communibus ad amicos datis literis2 exigis, arbi-
tror tibi a Magnifico
D'omine'Rectore3 communiter4
esse responsum.5 Quod
si etiam nostrae sententiae
oblectant, nolim te ignorare, D'ominum'Philippum6 no-
strum, et
fidelissimum et doctissimum Praece-
ptorem agere, qui denique
omnibus esse usui
maximopere conetur. Is mihi crede, dignis-
simus est, cuius solius mercedi XX. floreni ac-
crescant. Quid
de Hebraeo7? Qui vix paucis est
commodus, comis autem nulli, qui suo salario
omnium iudicio8 nec cupit satisfacere. Ego pro
utilitate Reipublicae literariae illi obsistoa quo-
que, quod
nec horam legit integram, et rebus
nihili invigilat moraturque, ut postea
in summis
oscitandi habeat occasionem. Haec tu lacera9.
Vale die Conceptionis,
Anno 1518.
Tuus Carolostadius.