22
Clarissimo Viro D'omino' Georgio Spalatino, Philo-
sophiae Doctori, Canonico Aldenburgensi,
Patronoque observandiss'imo'.
S'alutem' P'lurimam'. Fertur, Charissime Georgi, Patrone ob-
servandiss'ime', illustrissimum Principem nostrum
Electorem hodie prandio sumpto
abiturum.
Quod si est, meam supplicationem detinebo
mecum, quam tu
fecisti optimam, futuris au-
tem diebus per conductorem ad
D'ominum'
Pfeffinge-
rum1 militem transmittam, praesentandam Prin-
cipi illustrissimo. Scis autem hodie magistros
religioni intendisse,
alioqui non deessent, qui
supplicationem tuam in rem meam sub Audi-
torum persona optime conceptam offerrent.
Cum autem
prandio eos interesse oporteat, nec
mihi liceat eos in ea causa impedire,
ignoro qua
via et per quos ad D'ominum' meum Pfeffingerum sit
perventura, ut idem
tempestive illustriss'imo'
exhi-
beat
Principi, ut obtineatur
petitum responsum.
Rogo, si D'ominationi' T'uae' non oberit,
per te Militi praefato
detur, cum mei commendatione et studioso-
rum. De Petro
Hispano2 nihil rei
erat, ut dubi-
tatione occuparer, nisi quod non vidi eum
per
te scriptum. Tuo iudicio quomodo valeo dis-
sentire? De vino propter recessum Principis
23
tacebo. Textualia P'etri'
Hispani cum hilari alacri
lectione docenda puto. Hoc enim erit
pueris
utilius, praecipue si in syllogismis accurate insti-
tuantur. Dat'um'
Wittenburgi, feria secunda post
Do'minicam' Miser'icordias' Domini, Anno MDXVIII.
Tuus Andreas Carolstatens'is'.
KGK 77A/156
Einleitung
