17
Clarissimo Viro,
D'omi'n'o' Georgio Spalatino,
Artium Magistro doctissimo et politiorum Litte-
rarum undequaque eruditissimo,
Fautori et Promotori suo amantissimo.
S'alutem' P'lurimam' D'icit'. Obsequiaque spondet.
Scio, Dignationem Tuam, Eruditissime
18
Spalatine, consilium illud huic Quae-
stioni: An Iudaeorum Libri etiam sint rogo
applicandi?1
deditum, ut longo ante tem-
pore perlegerem,
responsaque mea,
quantulacunque et quam modicilla sint,
darem,
vehementer desiderasse; Sed pro-
pter negotia
lectionum et aliarum re-
rum impedimenta, quae me
invitum ple-
rumque detinent atque morantur, Tuo
et meo desiderio satisfacere nequivisse.
Tanta equidem subtilissimi
Scoti materiae
difficultas et ubertas2 his (quibus Tibi Di-
gnationique Tuae obsequi me decuit, o
portuit) diebus fuit,
ut penes lychnum
legere maiorem libelli3 partem et lectio-
num
occupatio et amor erga Dignatio-
nem Tuam debitus et
quam maximus
me coegerint. Et credam, si Tua Digna-
tio in re ipsam hanc veritatem intuere-
tur, ab hac excusatione me protinus ab-
solveret. Quod Tua Eruditio, dulcissime
Magister,
petierit, ut una tam Librum
praeclarissimi Germaniae Phoebi, et totius
Reipublicae litterariae adiutoris, D'omi'n'i'. Jo-
annis Reuchlinis, Viri egregii
et exi-
mii, et nostri Amici maximi, Sueviae
Tri-
um Viri4 et L'egum' Doctoris, quam meam
vilissimam sententiam remitterem, u-
19 trumque mihi facile est explere, cum Li-
ber ille maioris virtutis, quam quanti-
tatis, praesto sit, et in eo nihil non ma-
gnum, non eruditum, si modo Lector
tam verborum, quam
sententiarum ενερ-
γειαν iusto libraverit examine,
reperien-
dum, quod, quantum intelligo,
sacris ob-
sit oraculis, et quod Sanctorum Decretis
a Sacro-Sancta Romana Ecclesia appro-
batis
adversetur. Et certe meo iudicio,
homini bono doctoque, nec consilii
de-
claratione oculissima, nec
argumento-
rum diffusione opus fuerit;
quanquam
et in his, quod erudita Minerva et bono
Viro indignum sit, repererim nihil. Esto,
illum communia aliqua futuris per Ec-
clesiae
disterminationem temporibus re-
iicienda
conscripsisse; attamen catholica
sua Protestatio5 salvabit eum, et omnis
criminis reddet
immunem. Quod et
S'ancto'
Cypriano nolenti Baptismum apud
Haereticum datum cognoscere saluti
fuit6, omnibus
Theologis suffragio est.
Haec est mea rudis sententia. Caeterum
de
eruditissimo hoc Viro nunquam sini-
stre iudicavi,
nec quicquam mali uspiam
suspicatus sum ac concepi, nec ei timeo,
nec
dictis suis addere quid valeo. Dives
20
enim ac plenus eruditionis est. Et licet
licitum est Doctori in
materia opinabili
alii Doctori, uti nostrates aiunt, contra-
dicere; tamen ille Iuribus ita vallatus et
tam mira eruditione munitus est, ut ne-
mo ei
contradicere ferme audeat. Id-
circo condoleo omnino
rei litterariae,
quod homo hic
invidia pressus operas
suas opportunas et ad litium rixas valde
necessarias in studiosam Pubem commo-
dum
collocare nequeat, sed esurienti po-
tius stomacho
cibum eminus porrigere
ei sit necessum. Haec, Doctissime Spalati-
ne, Patrone
colendissime, uti priora suc-
cessivis temporibus
scripta, Tuo Marti
aerumnis et miseriis Studiosorum com-
patiens subiicio, et peto, ut hoc tardius-
culum nimis responsum non desidiae
meae, sed negotiis,
quibus ita hactenus
districtus vixi, ut nec Tibi, nec mihi satis-
facere nequiverim, velis imputare. De-
us forte faciet, ut possit prodesse
Studio-
sis, qui rem Studiosorum non
parum ad-
auxit. His optime valeat Tua Dignatio,
cui me et mea omnia commendo. Da-
tum in
aedibus nostris d'ie' Febr'uarii' XIII. Anno
M.D.XIIII.
Andreas Carolostatinus
KGK 13
Einleitung
