26
Egregio D'omino' Georgio Spalatino, Artium Do-
ctori, et Canonico Aldenberg'ensi' Patrono
dulciss'imo'.
S'alutem' P'lurimam'. Momentanea scribendarum literarum
mora, Spalatine doctissime,
non patitur, ut sin-
gulis tuarum Epistolarum1 petitionibus respon-
deam. Hoc scias, me partim convaluisse, par-
tim adhuc cerebro gravari molestarique. Lego
tamen,
ut prius feci, maiori cumulo Auditorum
honoratus. Diligentia eorum etiam
ossium
medullam exprimeret etc. Insuper D'ominationi' T'uae' partem
mearum destino conclusionum, quod non sin-
gulae
obsignatae sunt. Videbis Deo operaturo,
27
quales Eckius2 excitaverit: nec putes me eum,
aut alios, quos suo nomine conficiam, timere.
Suffragatur
Wittemburgen'sibus' Biblia, Occurrunt
Ecclesiastici, F'rater'
Joan Teczel3 in conclusionibus
suis nedum nos, sed et Principem nostrum cle-
mentissimum pungit.
Ego parum contra illius
conclusiones iocatus sum, quod si processerit,
ad
arma literaria desultabimus. Postremo rogo,
me commendes
illustriss'imo'
Principi nostro, dein-
de D'omino'
Pfeffingero4 et Hirsfeldio5, ut in executione
supplicationis meae
mihi faveant, mihi pro ve-
hiculo sint. Item illi de Tawbenheim6, coete-
risque omnibus, Ieronymo7 et aliis
etc. me com-
mendo, et mihi rescribas. Dat'um'
celerrime Wit-
tenburgae 6. fer'ia' post
ascension'em' Domini, Anno 18.
Omnibus vobis omnia ero.
T'uae' D'ominationis' Andreas Carolstadius.
Misi ad impressorem nostrum dum scriberem
ut duo iuvenis exemplaria, alterum equiti
aurato D'omino' Pfeffingero, alterum T'uae' D'ominationi' donan-
dum afferret, sed unum duntaxat nuncio
iamiam abiturus non moraturo attulit. Pro-
inde D'ominationi' T'uae' exemplar hodiernae mitto dispu-
tationis, integrum exemplar futuris nunciis
missurus.
KGK 79
Einleitung
